Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Epistola (1653) aux docteurs régents
de la Faculté de médecine de Paris, note d.
Transcription

Page 6, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. epistola doctoribus scholæ medicæ parisiensis
(1653).

Danus, non indoctus, occasionem arripuit istud
refellendi tanquam falsum, et ad alios vsus
isthæc vasula destinauit ; consimilia per vni-
uersum Corpus reperiri sustinuit : atque Vasa
Lymphatica
nominauit, de quibus libellum
conscripsit. Nec contentus isto scripto, quod
mihi obtulit examinandum, per Dubia quæ-
dam Anatomica, contra Riolanum scripta,
pro Pecqueto, pugnauit.

Nunc eò Controuersiæ status perductus est,
vt Iecur variis opinionum fluctibus agitatum,
de sua potestate periclitetur, nisi forti manu
fulciatur et vindicetur. Id meis vindiciis ten-
taui : imprimis demonstraui istas venas La-
cteas nouas, esse propagines rami Mesenteri-
ci, aut si non fuerint tales, Galeno tamen non
ignotas fuisse, quando scripsit in Mesenterio
reperiri venas, quæ non ab Hepate prodeunt.

Recentiores Anatomici contendunt Lacteas
venas à Mesentericis distinctas esse, quia Chy-
lo distentæ albescunt, remanentibus Mesente-
ricis rubicundis, Chylum solum deferunt ad
Hepar, vt sanguis refluens ad intestina pro
nutritione, habeat suas venas separatas.

Mesentericus autem ramus in quatuor par-
tes sectus est : vna principio Ieiuni Intestini in-
seritur, altera amplior ad glandulam ma-
gnam abit : tertia et quarta pars versus Cæ-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Epistola (1653) aux docteurs régents
de la Faculté de médecine de Paris, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1064&cln=d

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons