Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Epistola (1653) aux docteurs régents
de la Faculté de médecine de Paris, note f.
Transcription

Page 8, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. epistola doctoribus scholæ medicæ parisiensis
(1653).

Ab ista glandula magna ceu fonticulo Chy-
li, ramus Mesentericus haurit Chylum, et de-
ducit ad Hepar, quod virtute sua attractrice
auidè expetit, et allicit. Sed cùm huius rami
cauitas sit satis ampla ad continendam san-
guinem, non potest totum sanguinem Hepar
ad se reuellere. Propterea Chylus permeans
istum canalem, rubescere incipit. Quum autem
in isto trunco Mesenterico non obseruarent istam
albedinem Chyli, qualem intuentur in venulis
et fonticulo Mesenterij, inde iudicarunt Chy-
lum ad Hepar nullo modo deferri, sed per istos
ramulos Thoracicos, ad Cor, vnicum, eúmque
sinistrum ramum notatum fuisse à Vesalio et
Rondeletio
deprehendi : eius originem, quam
alij putarunt esse insertionem, repetunt ab
axillari, et ad partes inferiores descendere pro-
diderunt.

Isthæc Obseruatio diligenter expensa, et
animo agitata, mihi indicauit venarum Por-
tæ et Cauæ vniones siue synanastomoses, tan-
topere à Veteribus et Recentioribus Anato-
micis quæsitas, atque motum Sanguinis intra
istos canales venosos Cauæ et arteriosos Aortæ.
Quum enim corpus humanum iudicatum fuerit
ab Antiquis et Recentioribus, compendium et
simulachrum maioris mundi, nemo adhuc duo
Maria, Oceanum et Mediterraneum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Epistola (1653) aux docteurs régents
de la Faculté de médecine de Paris, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1064&cln=f

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons