humanæ probaui ; Neque à tertia regione, mul-
tò minùs à prima, nostri corporis culinâ et cloacâ,
sanguinem remeare ad Cor, sed in prima regione
suis terminis coerceri, et moueri motu peculiari.
Quod spectat ad tertiam regionem, eius San-
guinem impendi et absumi in nutritionem par-
tium demonstraui, et per habitum corporis dif-
fundi, nec ab vtraque regione sanguinem redire
ad Cor, nisi in summa penuria massæ sanguineæ
intra vasa maiora circulatoria, Venam Cauam
et Aortam, in quibus absoluitur ista Circulatio
Sanguinis. Atque istas opiniones iam per Aca-
demias latè peruagatas, et pro veris ferme re-
ceptas sic composui, vt nullum deinceps detri-
mentum capiat Respublica Medica, et prisca
Medicina sarta tecta conseruetur.
Reddo tamen gratias cum Aristotele, ma-
lè philosophantibus : nam occasionem præbent
vera inquirendi et inueniendi. Dignoscit, in-
quit Plato, qui inuenit ; inuenit, qui quærit ;
quærit, qui putat se ignorare. Id sedulâ et ex-
actâ diligentiâ sum tandem assequutus.
Cæterum, Naturæ contemplatio quam-
uis non faciat Medicum, authore Plinio,
aptiorem tamen reddit Medicinæ, atque perfe-
ctiorem. At ista contemplatio et cognitio Ve-
narum Lactearum et Circulationis san-
guinis, non est superflua et inutilis Medico,
imò reddit peritiorem in operibus artis suæ ; quip-