Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Epistola (1653) aux docteurs régents
de la Faculté de médecine de Paris, note i.
Transcription

Page 11, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. epistola doctoribus scholæ medicæ parisiensis
(1653).

pe vera cognitio Venarum Lactearum, docet
non esse recedendum à doctrina veterum Medi-
corum et Anatomicorum, et in praxi Medica
nihil innouandum esse. Cognitio Circulationis
sanguinis insinuat in missione sanguinis modera-
tionem esse adhibendum, siue sit purus et integer,
siue corruptus, atque febris adsit ardentissima, vt
non tantùm qualitas spectetur, sed etiam quan-
titas, quæ sufficiens supersit in Venis, ad confe-
ctionem sanguinis arteriosi, et reparationem hu-
midi primigenij, tam in Corde quàm reliquis
corporis partibus, et conseruationem motus per-
petui Cordis, quod non mouetur, nisi appulsu
sanguinis, quo deficiente pereundum est, sensim
elanguescente motu Cordis, vel subitò concidente.

Hæc qui nouerit, perfectior erit Medicus, et
plures seruabit ægrotantes, quos nimis audaci
venæ sectione, et vino emetico, aliisque stibiali-
bus medicamentis quotidie perire cernimus : hæc
Cor præfocare violento vomitu facilè demon-
strabo in administratione Anatomica. Quum au-
tem Plato cum prædicarit beatum, cui in ex-
trema senectute verum peruidere licuit, Deo
Optimo Maximo
gratias immortales ago,
quod me in prouecta ætate, tali beatitudine di-
gnum iudicarit, mihique indicarit Venarum La-
ctearum
veros vsus, atque veræ Circulationis
sanguinis
insignes vtilitates ad salutis humanæ
conseruationem. Si vultis meum iudicium nouum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Epistola (1653) aux docteurs régents
de la Faculté de médecine de Paris, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1064&cln=i

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons