Page 12, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 3. epistola doctoribus scholæ medicæ parisiensis (1653).
de Venis Lacteis Mesentericis et Thoracicis,
vobis et omnibus notum fieri, vt non amplius ea
de re dubitetur in Homine, facile erit ab æquis-
simo Senatu, boni publici amnatissimo, cuius in-
terest ista sciri à Medicis salutis publicæ custodi-
bus et conseruatoribus, impetrare, vt homines ad
patibulum damnati, priusquam iudicium mortis
eis denuntietur, Medicorum curâ et sollicitudi-
ne dapibus recreentur, et quatuor vel quinque
horis à pastu ad supplicium deducantur ; Ad hu-
ius rei demonstrationem me semper paratum in-
uenietis, nec parcam huic piæ charitati et elee-
mosynæ. Id priscis vsitatum fuisse docuit Baro-
nius in suis Annalibus, art. 94. as passio-
nem Iesu Christi : confirmauit Casaubonus,
dum examinant vinum yrrathum oblatum
Christo. Atque Parisiis ædificatio Cœnobij Mo-
nialium, quæ dicuntur Filiæ Dei, eo fine con-
dita duit, vt prætereuntibus miseris patibulariis
ad montem Falconis, olim locum supplicij, de-
ducendis, post preces in Sacello fusas, vinum et
cupedias offerrent, ad refocillationem, quod erat
apud Iudæos honestarum matronarum officium.
Id non potest hodoe denegari, neque à Theologis
improbari, et à R.P. Iesuits in Belgio conce-
ditur. Valete colendissimi Collegæ, meisque cœ-
ptis fauete, atque à vestra Schola Hippocra-
tica, in Arte nostra Nouatores et talium opi-
nionum fautores arcete. |