Galenus, {a} per alterationem.
Empedocles, et Phistonicus {b} Pra-
xagoræ auditor, per putrefactionem.
Erasistratus, et alicubi Plato, {c} per
Attritionem.
Gassendus, {d} cùm Chymicis, per
fermentationem.
Alij deniquè, cùm Hofmanno, {e} per
eam separationem, quam Græci αναςτοιχε ’ωσιν,
h. e. vltimam exsolutionem vocant.
Addo, et Asclepiadem, qui, cùm æm-
ulis, (apud Cornelium {f} Celsum) Va-
na illa omnia, atque superflua professus,
nihil omninò concoqui afferebat, sed pu-
ram putam materiem, qualis assumpta est,
in corpus omne deferri, crudamque di-
stribui.
Verùm ista, de Chyli Generatione, to-
lerabilia sund adhùc, ijsque multò le-
uiora, quæ de Vijs eiusdem ac progres-
sione tam variè, tamque inconstantèr
opinata sunt, ut penè cùm Fracastorio {g}
dicere ausim, Chyli motum, et Cordis
esse similem, h. e. Soli Deo, Naruræ-
- Note marginale : « lib. 3. de Sympt. causis, c. 1. et alibi. »
- Sic pour : Plistonicus ; note marginale : « Cornel. Celsus. init. operis. »
- Note marginale : « in Timæo. »
- Note marginale : « tom. 2. Phil. Epic. in App. »
- Note marginale : « l. 2. Instit. c. 120. »
- Note marginale : « loc. citato. »
- Note marginale : « l. de sympathia. c. 15. »