Page [A8] vo, io. alcidii munieri sylloge.
petuò Lactea repere sursùm, ireque per
Dorsi longitudinem ad Axillares, qui-
bus ita penitùs inseruntur, inoculantur-
que, vt Chylum intra Cor subindè re-
fundant, ad sanguinis elaborationem.
Hoc verò tam nouum tamque inaudi-
tum in Anatome Portentum, per itera-
tas Enteropsias roborari plusculùm cæ-
pit, haberique nonnullis acceptissi-
mum : inter quos Primò referendi
sunt qui, cùm Aristotele, {a} non Hepati,
sed Cordi, Sanguinis officinam attri-
buunt ; aut qui, cùm Prospero {b} Mar-
tiano, et {c} Paulo Zacchiâ, non è San-
guine Lac Mammarum, sed è Chylo
fieri arbitrantur. Eæ quippè similesque
sententiæ, ratione magìs, quàm Anato-
micâ δοκιμασια priùs innixæ ; nùnc, per
istos nouissimos Ductus, ratissimæ fiunt,
et ab omni procùl aleâ dubitationis.
Alij prætereà Pecquetiano Inuento
adstipulati, suis illud encomijs, atque
monumentis honorificè commenda-
runt ; ac præcipuè Tres Viri Parisien-
- Note marginale : « l. 4. de gener. an. c. 8. et alibi. »
- Note marginale : « com. in lib. Hip. de nat. pueri, vers. 250. »
- Note marginale : « l. 3. de malis hypochon. cap. 7. »
|