Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe, note o.
Transcription

Page 215, io. alcidii munieri sylloge.

tramitem per Venas ad vbera ducentes puriorem Chyli
partem in lac transmutandam
.

Hæc ad me D. Licetus.

Cæcilivs verò Folivs, Venetorum decus, ac
Professor Anatomes experientissimus, in quâdam
etiàm ad me missâ Epistolâ, {a} Quos (inquit)
Corporis humani structura continet humores, Aequo-
ra Macrocosmi assiduis motuum generibus imitantes ;
quique a lacubus atque paludibus effluentes in flumi-
na crescunt, velut e centro ad circumferentiam ; et
hinc inde, vt data opportunitate, quocumque opus sit,
accurrere valeant, et vitam inde conuenientibus in
Natura largiantur ; extraneis vero turbulentis
exagitationibus excidium afferant. Ij sunt præci-
pue, qui colore, sapore, conditioneque dissidentes, se-
cundum etiam substantiam variam, diuersum sor-
tiuntur principium, etsì omnes ex eodem fonte sca-
turiant, originemque ducant, ad vnum tamen finem,
(nutritionis videlicet singularum corporis partium)
conspirent. Non Lac secundum inter hos sibi ven-
dicat locum, dúm præcipue in stomacho, atque inte-
stinis, palam se se conspiciendum præbeat, riuulis ad-
modùm clare diffusum ad Pancreas, hepar, lienem,
Vterumque transiens in prægnantibus ; item et ad
Mammilas in Lactantibus, et ad Cor, et forte ad
quamcunque partem, prout pluries deprehendi. Quare
etiam rationibus, experimentisque (Deo fauente)
notum fiet. Hactenus sufficiat pronunciasse Hippo-


  1. Note marginale : « Venetijs. 19. Decemb. 1653. »

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe, note o.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1528&cln=o

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons