Page 216, io. alcidii munieri sylloge.
cratem dari sanguinem album, Semen itidem, pitui-
tam, fibras albas existere, Carnes præterea ablutio-
tione {a} dealbari. Quapropter cum sit color accidens,
(ex plurimorum Sapientium Sententia) ad quid Tot
de sanguine altercationes in medium prodeant, peni-
tus ignoro, Totque Opiniones, de quibus, in nostro
de pingvenide Tractatu, altiùs disputaui-
mus. Reliquum scitu opportunum, quamprimum
(Deo ipso Volente) in Reip. Litterariæ, Amicorum
commodum, atque obsequium, inter quos carissimos
præcipue colo Te, (Alcidi suauissime,) huiusque
seculi micantia sydera Riolanum, Patinum, cæ-
terosque omnes, quibus, pro eorum nominum immor-
talitate, me deuinctum fatebor. Hæc C. Folius.
Nùnc autèm venio ad Pecquetum ; is enim
et primus omnium et felicissimus, ea Chyli
Thoracica vasa, tot antè seculis expetita, glo-
riosè aperuit, Librumque de ijs Lutetiæ {b} pan-
xit, imò pinxit, accurato nimìs (vt videre
est,) ac vernanti eloquio.
Nonnulli posteà nouum hocce Inuentum
ocyùs excipere probareque conati sunt.
Ac Primò, Clarissimi Tres Medici Parisienses,
quorum Epistolæ sunt insertæ huic Operi. {c}
Secundò, Petrvs Gviffartvs medicus Ro-
thomagensis, Libello, De Cordis officio nouo, seor-
sim edito, nouos istos Chyli Traduces animosè
tutatus est.
- Sic pour : ne.
- Note marginale : « Ap. Seb. Cramoisy. 1651 in 4. »
- Note marginale : « Pag. 55. 67. 70. »
|