Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe, note r.
Transcription

Page 218, io. alcidii munieri sylloge.

(quod obliuisci hìc nequeo) tam amicitiâ sin-
gulari, quàm Epistolarum frequentiâ mihi ca-
rissimus ; ad me sæpiculè scripsit, vnà se, cùm
inclyto Io. Rhodio, Medicorum Eruditorum
ocello, alijsque Patauinæ Scholæ nobilissimis
Alumnis, Pectoralium Lactearum veritatem
αυτοψια comprobasse. Quin etiàm ex ultimâ
eius Epistolâ {a} intellexi, Vasa illa tùm Lactea
Thoracica, tùm Lymphatica, fuisse comperta
in uiuo Cane, publicèque Patauij demonstrata
ab Excellentiss. D. Ant. Molinetto, profes-
sore ibidèm, atquè etiam prouectore Anatomes
incomparabili.

Addo prætereà Fraciscvm Mariam Flo-
rentinvm
, Nobilem Lucensem, atque Iatro-
physicum eximium, qui de hâc ab Amicis Edi-
tione permonitus, ad lucem illicò Lucæ de-
dit elegantissimum opus, meo Nomini (quæ
est eius humanitas) inscriptum ac bipartitum. {b}
In Primâ enim parte, De Gemino {c} Puerorum Lacte.
In Secundâ. De vsu Mamillarum, et in Viro
Lactifero structura
, sic aptè scienterque edisserit,
Imò sic omnia vestigat, penetrat, examinat, vt
vel ipsas Chyli Vias in Thorace pertigisse vi-
deatur. Ità enim ille ad calcem. {d} Propè Thy-
micam glandulam, sub ipsa ascendentis Cauæ
diuaricatione, et supra Cordis basim, 
{e} dum La-
queum, ad Sanguinis, et Cordis motum observan-


  1. Note marginale : « Patauij 7. Febr. 1654. »

  2. Note marginale : « Lucæ 24. Decemb. 1653. in 8. »

  3. Sic pour : genuino (source citée).

  4. Note marginale : « Pag. 76. »

  5. Correction par Alcide Musnier du basin fautif qui est imprimé dans la source.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Sylloge d’Alcide Musnier (1654)
sur les veines du chyle et de la lymphe, note r.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1528&cln=r

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons