ram dissectionem, exilissimos esse Lactearum canali-
culos, solâ succi, quem ex repletis elixato cibo inte-
stinis exceptum devehunt, candicantiâ notabiles,
ac per tot inani operâ in ventre famelico Chylum
quæri. Frustra alvei habebitur ratio deficiente fon-
tis plenitudine. Nec Chylus procreatur jejunio, ut
nec sumptus cibus, statim alimentarem substantiam
dissolvitur.
Ergo illaqueatum canem diætæ meæ neminis tum
prohibitu præpeditus subigo : et cum jejunij mo-
ras largissimâ dape compensassem, demum horâ cir-
citer à saturitate quartâ, extorum accingimur exa-
mini.
Summa consilij fuit, non Lacteos obseruare, quos
infinitis circumquáque videbam Euripis per Mesen-
terium dissilientes, rivulos : sed tot studio in Thora-
cem incumbere.
Cor illic intactum suas systolas explicabat ; cætera
vitæ, quæ cordi vicina sunt, instrumenta, suo quod-
que munere fungebantur. necdum ulli vim ratus in-
ferendam, elatum firmâ ministri manu Pulmonem à
dextro latere versùs sinistri cavum reflecto, totius
dorsi penetralia lustraturus.
Obervo surculos Cavæ ; omnes livebant ; nullus
ascendentium Arteriarum ramus ad Lactea forami-
na, quæ recens inveneram, emicabat. Sexti paris se-
quor propagines, quarum hæ Diaphragmatis obice
sistebantur, illas imus venter absorbebat. Tandem
exerto, in suprema vertebrarum dorsi latera contui-
tu, nescio quid albedinis, instar Chylosi canaliculi,
oculos meos moratur. Sinuoso aliquantisper et ad
spinam impacto serpebat volumine : dubium an ex