Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre v, note d.
Transcription

Page 15Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.

Unde verò tantus illic alimoniæ proventus ? quibus
inquam, canalibus in exhauriendum, continuo per
Thoracem effluxu, stagnum Chylosus se penetrat li-
quor ? Suspecta mihi pridem fuerat Mesenterij opera ;
túmque maximè vicinus in eodem Lactearum tumor
exceptum illuc ex Intestinis succum creditus est evo-
muisse. Non sustinuit, quod est inquies semper, veri-
tatis crepusculum circumagi me diutius conjectura-
rum caligine.

Ergo lancinata illico Receptaculi tunica
Chylum effudit ; et secutus per eiusdem vulneris ri-
mam, quem turgidis Mesenterij Lacteis relaxato libe-
raveram ligamine, dubium omne revulsit scaturienti
evidentiâ.

Exhaustâ penitus cum Chylo Receptaculi
cognitione, Asellij rursum memor, evoluto Mesen-
terij meditullio glandulam, quam inibi maximam
scribit, investigo ; sed laborem meum prorsus frau-
davit absentiâ. Domesticis enim animantibus ut pluri-
mum glandula deest, aut certè in plures distinctè
parvulas ad quinarium usque numerum (ut ante me
Wallæus annotavit) videas detumescere.

Tres exhibuit animalis, quod lustrabam, Mesen-
terium, manifesto dissitas intervallo. Emulgentibus
adjacebant ; unica dexteram, oblongiori paulò figurâ,
contingebat, iuxta sinistram reliquæ rotundiori cor-
pusculo sphærulas magis imitabantur.

Libuit earundem, ut et Aselliani, ubicunque re-
pertum fuerat, Pancreatis usum inquirere. Dum, tur-
gidis Lacteis tumet Mesenterium in glandularum
hujusmodi cavernosos sinus Chyli pars infunditur :
argumento sunt circumfusi non tantum iisdem, instar

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre v, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0015&cln=d

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons