Page 16, Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.
araneæ, lactarum aliquot canaliculi ; sed exundans
etiam, si dispescueris, Chyli profusio. Verùm exone-
rante Lacteas Mensenterio, Chylus ex glandulis, etiam
tum per inferiores, ut pauciores, ita et capacitatis
amplioris fistulas in Receptaculum effunditur,
à quo refluxum ostiarij valvularum obices ad Mesen-
terium (ut et hoc ipsum prorsus sublatum, perseve-
rante Receptaculi tumore, arguit) interclu-
dunt : residuo tantùm in glandulis supestitis cujus-
dam seri humore, quem ex alimento transeunte su-
perfluum, velut in hospitij mercedem, spongiosas
duxi glandulas combibisse.
Litaveram, nisi Lactearum exerrans per Thoracis
Spinam bivium admirantes oculos albicanti pertina-
citer tumore, iterum ad se revocasset. Constrictis
vinculo ad tertiam dorsi vertebram ostiolis, alveos
deorsum distenderant ; nec ipsæ tamen, deponenti-
bus per disruptum Receptaculum lacteam sub-
stantiam Mesentericis, visæ sunt tantisper Chylum
refundere ; aut minùs tereti deturgere canaliculo.
Ergo cum prementis indicis incitabulo tumentes
retrò citarem, latentes in nodosis numerosè tubulis
valvulæ supremum mihi laborem, non ingrato sanè
suis testimonio, irritum perfecerunt. |