Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre ii, note c.
Transcription

Page 32, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

Exhaustum replevi Portæ truncum relaxato liga-
minum altero ; moxque restricto rursus ad Hepar con-
cidit ; iteratóque crebriùs experimento, palàm fuit
affatim et impetuosè in Iecinoris anfractus ex Portâ
Sanguinem irrumpere. Et animadvertens quantos
hæc per ejusdem visceris concavam partem ramuscu-
los, in Sanguinis (Arteriarum more) vehiculum di-
stribuat : Num (inquam) et ipsa Iecori, Arteriæ ti-
tulo, Porta fervidam Sanguinis copiam in ventriculi,
coctricísque sarcinæ fomentum effundat ? impari
prorsus, ut conjiciebam, effectui tanto, cœliacarum
propaginum exilitate.

Et bene, Porta nempe intra Iecur arteria prorsus
est ; ut enim à trunco Sanguinem ad extremos ramus-
culos dimittunt Arteriæ, venæ autem ab extremis ad
truncum reducunt, sic à trunco Porta Sanguinem in
Hepar ad extremas mittit propagines, quem extra
visceris concavum suis ab extremis ad truncum col-
legerat. Et ut sunt Arteriarum tunicæ venosis cras-
siores, sic Porta crassiorem intra Iecur tunicam ade-
pta est, quàm sit ea, quâ per totam viscerum substan-
tiam dispergitur.

Nec me, cùm crassiorem intra Iecur dico venæ
Portæ tunicam, ab αυτοψια desciscere arbitreris, Ani-
malis enim, quod lustrabam, ocyus disrupto paren-
chymate, nudæ Portæ formam expedio. Ejus tuni-
ca extra Iecur venarum simplicitatem retinens, intra
Iecur Arteriosa omnino apparuit, sicut indubitatò
patuerit, quod antea suspicabar, Sanguineorum,
nempe, canalium alios, ut est Aorta, nomen Arteria-
rum mereri tantùm ; aliis quod in Cavâ planum est, so-
lam venæ appelationem congruere ; esse denique,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre ii, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0022&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons