Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre iii, note b.
Transcription

Page 34, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

Nec pervius remanet, sed in ligamen degenerat
canaliculus, quo per venam Arteriosam fœtûs Aor-
ta Sanguinem, absque sinistri sinûs diverticulo, ex-
cipit à dextro compendiosè.

Ut igitur tandem cordis pateret cum ostiis Cavæ
commercium, parenchymatis considero structuram
cum Anatomicis in nobilissimo viscere. Ac in primis
sese obtulit in ipsius Cavæ dextrique ventriculi con-
finio tricuspidum valvularum triplex offendiculum ;
libuit earundem notare munus ; ingressuro Sanguini
facilem in cor aditum concedentes, refluxurum in
Cavam penitùs morabantur.

Septi, quod ventriculis medium interjacet, imper-
via solidas transitum prorsùs negabat. Ergo in Arte-
riosam, infero, Sanguis è dextro ventriculo profluit
venam. Et verò tres illàc Sigmatoïdes valvulæ, pro-
ruentis impulsui decedunt, recursuro duntaxat ob-
stituræ.

Disrupto nihilominus septi obice, sinistrum subeo
speculaturus ventriculum. A dextro quidem ille ob-
longiori nonnihil, arctioríque capacitate discrepabat ;
duabus aperturis totidem canales, hinc, cui Arteriæ
venosæ nomen est ; inde, quem Aortam nuncupant,
inserebantur, stantibus ab utriusque confinia valvu-
lis, hujus quidem tribus (ut in Arteriosâ vena) Sig-
matoïdibus, velut in obsequium effundendo Sangui-
ni, et obstaculum refluxuro ; illius verò geminis Tri-
glochinωn ostiariis, in sanguinis intra cor admissio-
nem, ejusdemque retro fugæ interdictum, excubias
agentibus.

Ex hâc cordis fabricâ et ipsius instrumentorum
muneribus, non licuit ultrà, sanguinis in pulmonem
Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre iii, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0023&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons