Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre viii, note i.
Transcription

Page 57, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.


experim. iii.

Exterioris Aëris cum interiori Hydrargyri cylindro
æqui pondium ostenditur
.

Lubet etiam, ne pertinax in te Antiquo-
rum opinio adversùm argumenta re-
murmuret, quibus exterioris aëris cum
Hydrargyro interiori stabilitur æqui-
pondium, te vacui in vacuo, tentatum
primò feliciter acutissimi Auzotii sagacitate, Experi-
mentum condocefacere.

Habe superiori similem et simili protensam collo
lagenam AB, nisi quòd stet juxta basim B, canaliculi
G, auctarium, per cujus ostiolum, quoties opus fue-
rit, ingressus aëri pateat in lagenam. Per inversæ su
blimisque basis B, apertum ostium inducito quadra-
tum parallelepipedâ compage vasculum C, sicut ejus
capacitas versus supremum basis B, hiatum patula,
fundo suo subjectæ perpendicularis colli AC, fistulæ
horizontaliter immineat. Sanè vasculum C, exter-
nis quatuor angulis interius innixum vitro, dabit in
arcubus demeaculum, idest inter latera vasculi, lage-
námque intercapedo pervia remanebit. Injice vascu-
lo C, verticalem seu erectum electæ longitudinis
etiam ex vitro simul utrinque pervio tubum CF,
eúmque exactissimè suillâ (quâ basim et pariter ostio-
lum G obturabis) vesicâ, in aëris exclusionem in B
circumstringe ; Tum jubebis, quo ministro utêre,
supposito digiti collare lagenæ ostium A, obturatum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre viii, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0028&cln=i

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons