Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience ii, note c.
Transcription

Page 121, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

receptaculo mesenterij nec non et thoracicarum la-
ctearum commercio, atque unicum id esse, quà chy-
lus devolvitur, demeaculum et unicum iter.

III. Inclusum semel thoracis in lacteis chylum
non posse deorsum ad receptaculum (obstantibus vi-
delicet valvularum obicibus) atque adeò ne à rece-
ptaculo ipso refluere : pressi nimirum sæpius post li-
gatas thoracis lacteas turgidum lacte receptaculum,
irrito tamen semper inde mesenterium versùs repel-
lendi chyli conamine : manifesto sanè argumento
etiam esse intra receptaculi cavitatem valvularum
objectacula in mesentericarum ostiis ad excubias seu
regressûs interdictum constituta.

Atque ne quid in re tanti ponderis intentatum re-
linquerem, et diaphragma sæpius et unà mesente-
rium penitus abscidi, nec tamen ex receptaculo vel
minima lactis guttula visa est destillare ; et certè mihi
non sunt exploratæ minùs ejusmodi valvulæ, quàm
quas in venis descripsit Fabricius ab Aquapendente : eas
sæpius observavi vel in jugularibus ipsis exterioribus.
Nec profectò contradiceret Riolanus, si ætatis imbe-
cilla ad operandum virtus exacto Anatomes labori
posset etiamnum sufficere. Non tamen diffitebor
bruta magis, quàm homines, ejusmodi valvulis in-
digere, prona scilicet, nec refluentis sanguinis aut
chyli ponderosâ mole gravanda.

IV. Vtinam tentasset eximium hoc experimen-
tum Riolanus ; aut saltem sua non indignum existimas-
set præsentiâ spectaculum : Receptaculi nempe am-
plitudinem ex effluentis, dum rumpitur, chyli copiâ
cognovisset, et ex eâdem copiâ, si cum eâ, quæ me-
sentericis lacteis laxato vinculo influit, et cum tho-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience ii, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0043&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons