Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iii, note b.
Transcription

Page 123, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

sanguinem atque adeo ex venis illuc confluentibus,
absque tamen receptaculi pressurâ, spongiis exhau-
rio, ac tum spectare libet in utrum ventriculorum,
id est utrum ex pulmone per venosam arteriam in
sinistrum, an in dexterum per cavam chylus cordi
succedat. Comprimo manu mesenterij centrum et
statim miror in dextrum cordis ventriculum per ca-
vam chyli candidissimi scaturiginem et ad prementis
manûs receptaculum identidem iteratas vices etiam
chylum iterato impetu video erumpere : tum supra
cor infraque cavam in longum findo, nec ullo adver-
to chylosi liquoris rivulo descendemtem à corde ca-
vam candicare : at vero ascendentem adusque sub-
claviorum, aut (ut Riolano placet quoniam reverà
canibus claviculæ nullæ sunt) axillarium diverticula
hinc et inde candidissimo lacte refertam. Rursus
compresso receptaculo per foramina oculis omnino
manifesta chylus in axillarem venam præcipitat : pa-
tent autem illa prope jugulares externas hinc et inde
nonnunquam, interdum secus, sed in omnibus quæ-
cunque aperui, semper in ramis axillaribus reperta
sunt.

            Ex hoc Experimento concludo.

I. Quandoquidem nullum aliud patet mesenterij,
neque receptaculi chylo nisi per thoracem
iter, rectà chylum in dextrum cordis devolvi ven-
triculum.

II. Eò loci chylum ad ramos devolutum subcla-
vios per ascendentem cavam corruere.

III. Chylum in ascendente cava cum sanguine

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iii, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0044&cln=b

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons