Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iv, note g.
Transcription

Page 138, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis

Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

sionem festinantis iter instantis inevitabiliter fati ne-
cessitas subsequetur.

Atque hæc sunt in quæ me propulit invitum Rio-
lani
asperitas, veriùs dixero, legitima defensio verita-
tis, quam quia injustè aggressus est, non sine injuriâ
duxi deseri posse. Singula non perstrinxi, ne placi-
dus lectorum animus, dum solida quærit atque uti-
lia, scommatum alternis fluctibus obrueretur. Placuit
compendium, ne contra verbosum, et contumelio-
sum, et senem voluisse dicerer verbis contendere ;
et ne mihi præripiatur ansa promovendi, quod me-
ditor, operis, et cujus fortè non inutilem Anatomi-
corum, atque adeò Medicorum Reipublicæ sperare
audeam editionem. Quod autem viros eximios in-
cesserit dicteriorum mordacitate, ne carpendum qui-
dem arbitratus sum ; ipsorum gloria per se splendi-
dior est et firmior, quàm ut Riolanicâ possit deturpari
maledicentiâ, aut illustrari queat meorum encomio-
rum accessu, vel stabiliri sufflamine. Tales sanè sunt
et tanti, ut se Riolano formidabiles literariis jaculis
approbarent, nisi et in senem miseratio, et in rem le-
vissimam verecundia pluris facere pretiosi temporis
impensas prudentissimos suaderet. In illos eo dunta-
xat nomine duriùs invectus est, quia obnoxios ha-
buit, in quos indolem exerceret, adeò ad exprobran-
dum Riolanico innatam animo, ut nec, post lacessitos
quotquot obvios habuit, sibi ipsi, aut suis operibus,
ut ipse fatetur Hippocraticè circulans, potuerit igno-
scere.

                              FINIS.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience iv, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0045&cln=g

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons