Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
2. Critique des chapitres i‑v
des Experimenta nova anatomica, note b.
Transcription

Page 146, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

gloriam ab Anatomicis peritis meruit. Iu-
uenis iste, qui vix primos iuuentutis annos
adeptus est
, iudicium eius de traductione
chyli per vias diuersas à venis Mesaraicis,
exiguum, et leuidense iudicat ; atque sper-
nit, ac eludit, cæteros Anatomicos tan-
quam cæcos reputat ; qui erroneam eius
opinionem sequuti sunt, velut oues ba-
lantes, quæ primam sequutæ, in foueam
præcipites feruntur ; Riolanus etiam no-
tatur, quamuis ea de re iudicium suum
pronuntiarit, et ad vsum Medicum istas
venas lacteas reuocarit, et iterum quid
sentiat de istis venis nouiter inuentis, can-
dide postea declarabit.

Pag. 3. Nunc sequitur descriptio inuen-
ti novi. Receptaculum quoddam tenuiter
membraneum amplitudinis, quæ
ψοων sal-
tem in brutis compleat intercapedinem, supra
lumborum vertebras, disseminatarum in
mesenterio lactearum liquorem excipit la-
cteum, id est chylum, refunditque per eas,
quæ intra thoracem abditæ, ad ramos us-
que subclauios ductu continuo propagantur,
donec intra venæ Cavæ caudicem ascen-
dentem, circa iugulares externas mixtus
cum Sanguine communi, in Cordis ventri-
culum dextrum deriuetur, dein notat iu-
gularium valuulas ruituro in Cordis gur-
gitem chylo, faciles ascensu penitus interdi-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
2. Critique des chapitres i‑v
des Experimenta nova anatomica, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1001&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons