Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
2. Critique des chapitres i‑v
des Experimenta nova anatomica, note c.
Transcription

Page 147, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

cere. Istius Receptaculi longitudinem, et
capacitatem non expressit ; Quum sint ve-
næ lacteæ innumeræ per omnia intestina
sparsæ, et longitudo intestinorum circum-
uoluta, septies corporis longitudini sit
æqualis ; Atque quum in ilibus, et imo
hypogastrio magna pars intestinorum ia-
ceat, quomodo venæ lacteæ omnes pos-
sunt ad istud Receptaculum, quod situm
est inter duos renes, confluere ; quod est
instar vesiculæ ibi locatum ? Cum sint ve-
næ lacteæ innumeræ, quomodo possunt
reduci ad duas venulas, quæ deducant
chylum ad subclavias venas ? brevior erat
via et commodior in Cauam descendentem
vicinam. Quod si contingat mesenterium
totum scirrhosum fieri, isthæc anadosis
chyli erit intercepta, et moriendum, sed
in ista calamitate Iecur, Pancreas, Lien
habent venas in ventriculum productas,
quæ exsugunt chylum, deferuntque ad
Hepar, per quas nonnulli existimarunt
tenuiorem chyli portionem ex ipso ven-
triculo in Hepar deriuari, antequam chy-
lus ad intestina et venas mesaraicas perue-
niat. Oblitus est istas vias indicare.

Si venæ lacteæ, quæ sunt innumerabi-
les, confluant in istam lacunam chylipro-
nam, deferuntque chylum, eius delatio
ad venas subclauias, debet esse æque ve-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
2. Critique des chapitres i‑v
des Experimenta nova anatomica, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1001&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons