Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
2. Critique des chapitres i‑v
des Experimenta nova anatomica, note e.
Transcription

Page 149, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

adiposæ, quàm pinguedine mesenterij.
Quomodo ruat in Cordis gurgitem chy-
lus, non explicat an moram faciat in auri-
cula dextra ? Nomen gurgitis, videtur si-
gnificare amplo hiatu Cor absorbere. Ad-
mirabilis iste Anatomicus, nescit iugula-
res externas valuulis carere, et quomodo
Sanguis in iugulares externas ruere po-
test, cum sint remotæ, iugulares internæ
sunt propinquiores. Adde quod in brutis
diremptum venæ Cauæ ascendentis impe-
rite nominat subclauios ramos, rectius a-
xillares dicuntur, quia bruta carent claui-
culis. Attamen eis tribuit clauiculas, pag. 9.
lin. 21. et 22. pag. 10. lin. 19
.

Mirum est quod emortuo animali, istæ
venæ et receptaculum confestim evanescunt,
nullumque remanet eorum vestigium
, ex
tua confessione.

Pag. 4. pergit, Capitibus 2. 3. et 4.
Totam suæ felicitatis historiam enarrare in
fortis zelotæ laudem, id est sui ipsius com-
mendationem
, tanquam sibi Suffenus, et
sui operis laudator Astydamas. Ego verò
zelotes generosus, priscæ doctrinæ conser-
uator, ac defensor, tuas nugas, de vsu ista-
rum venarum lactearum humaniter casti-
gabo.

Equidem non ignoro (tibique indico) quid
scripserit Galenus de nouis inuentionibus,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
2. Critique des chapitres i‑v
des Experimenta nova anatomica, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1001&cln=e

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons