Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
2. Critique des chapitres i‑v
des Experimenta nova anatomica, note f.
Transcription

Page 150, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

quas non occultari, sed vulgari suadet,
cap. 9. lib. de difficultate respirandi, his ver-
bis : Hoc est iustum, simulque decens præ-
mium eorum qui quodcumque tandem in
vita bonum inuenerunt, ut inuenta ipsorum
non occultentur, neque hominibus sint igno-
ta, sed tum ipsa appareant, tum ratio, et
methodus qua quis ipsa inuenit, agnoscatur,
sic enim ipsos pro dignitate in admiratione
constitui continget
. Sed vbi aliquid inuen-
tum est, quod magnam mutationem ad-
ferre potest in arte aliqua, ab antiquo iam-
dudum prudenter instituta, et stabilita,
qualis est Medicina, diu multumque hu-
ius rei nouæ vsus inquirendus, et exami-
nandus, atque de ea doctos, et sapientes
viros in operibus artis exercitatos consu-
lere conuenit, ne temere et imprudenter
quidquam decernatur, quod sit ridicu-
lum, et vitæ perniciosum ; qualis est tui
inuenti usus à te assignatus : Si Virsungus,
ubi canalem suum Pancreaticum Patauij
it, ad Riolanum scripsit, ut su-
per eo, eius iudicium exquireret. Sic
Harvevs non est adhuc ausus expone-
re utilitates (ad praxim Medicinæ) suæ
Circulationis de Sanguine, quia prius, in-
quit, constituendum est, quod sit, quam
examinetur, quare sit, et à 24. annis super
ea re meditatur.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
2. Critique des chapitres i‑v
des Experimenta nova anatomica, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1001&cln=f

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons