Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
3. Critique du chapitre vi (conclusion)
des Experimenta nova anatomica
et des Lettres de soutien, note b.
Transcription

Page 153, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

ctius, et fidelius administrasses in agnis,
vitulis, capreolis bene pastis, ut in cani-
bus fieri assolet. Miror cur omiseris feles,
animalia domestica ; quorum magna co-
pia ; mentionem eorum non fecisti, quia
in illis non invenisti venas istas lacteas.

Pag. 18. Audacter pronuntias, etiam
hominibus non esse disparem chylosæ sub-
stantiæ officinam
. Ego contrà, officinæ
dissimilem esse structuram affirmare au-
sim, quia si extat in brutis, non sequitur
reperiri in homine, nam hominis, et bru-
ti fabricæ partes internæ, sunt prorsus dis-
similes, si accurate spectentur, et nisi homi-
nem viuum secueris, nunquam invenies
istas venas lacteas cum receptaculo chyli ;
quia in brutis statim internecione, eua-
nescunt, et abolentur, ut tu ipse asseueras,
ut ne quidem ipsarum vestigia conspi-
ciantur
.

De existentia et hyparxi venarum la-
ctearum in homine, tua probatio nititur
Observatione Gassendi, sed aliter describis,
et alios usus assignauit. Verum est, istas ve-
nas lacteas ab Asellio descriptas, in homi-
ne extare, id à me olim publicè in Scholis
demonstratum cum admiratione, etiamsi
tum essent mihi ignotæ venæ lacteæ Asellij.
Deinceps id conabor in hominibus sup-
plicio addictis, et genialiter pastis ac sa-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
3. Critique du chapitre vi (conclusion)
des Experimenta nova anatomica
et des Lettres de soutien, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1002&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons