Page 8, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
mat Gassendus in App. de Nutr. Anim.destinatum ob
situs commoditatem, non tam egerendæ choleræ, qvam
ingerendo chylo. Verum enimverò, trajectio chyli in
nonnullis fit animalibus, cholidocho destitutis. Imò val-
vula adest in exitu meatus, vel potius obliqvus ductus in-
gressum prohibens, vetansqve in distributione hac nutri-
tium succum excrementis misceri. Præterea observatur
in mesenterio distributus chylus satis copiosè, et termi-
num finesqve cholidochi præteriisse. Nihil est Riolani in
Anthrop. Nov. necessitas, obstructis tenuibus et mesen-
terio ; nam ex istis obstructionibus potius mors seqvetur
et atrophia, imò in volvulo, ubi circa cœcum fit obstru-
ctio, experientia N. Fontani, vel ipsum cœcum obstruit I-
leum observante Hildano, vel planè Ileon convolvitur, ut in
dissectis vidit Panarolus, cur cita mors seqvitur ? Cur nulla
per Cholidochum chyli tractio ? Abscessus autem in me-
senterio et colo, uxorem Mengacii strangulavit apud Læl.
à Fonte in Cons. In ductu Virsungiano valvula obstat, si-
ve interior intestini tunica valvulæ æmula, qvæ ne sty-
lum qvidem ex intestino admittit, nisi accedente vi,
multò minus seu bilem ex cholidochi vicinia, ut contra
me suspicatur Highmorus lib.1. Anat. Disq. part.2. c.8. : sive
chylum, qvod experimento, me judice, impossibili, indu-
ctus J. Bachius {a} de Cord. Sect.2. c.3. defendit. De qva opi-
nione videnda Anatome nostra Reformata.
In Mesenterio hactenus nota occurrunt tria vasorum
genera, nervi, arteriæ et venæ. Nervi nullos meruerunt
- Sic pour : Baccius.
|