Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre iii, note c.
Transcription

Page 9, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

calculos, qvia sensui tantum dicati sunt et obscuro mo-
tui, adhæc exiles sunt in mesenterio, absqve humiditate, nec
cavi. Arterias mesaraicas exsugere chylum distribuen-
dum voluerunt Galenus lib4. {a} Us. Part. c.17. sed modicum
tantum, Varolius l. {b} Anat. c.4. Spigelius, sed in sano tan-
tum statu. Cæterum qvanqvam Erasistratus in hædis
lactantibus viderit arterias lacte turgidas, arteriæ tamen
non fuerunt, sed venæ lacteæ per nebulam ipsi observatæ.
In arteriis enim chylus visus nunqvam, nec eo munere de-
fungi debent, si qvidem ex certissimis Circulationis de-
monstrationibus nutritium sanguinem intestinis adve-
hunt, nihil revehunt sive ad cor sive lienem. Igitur in Ve-
nis Mesaraicis
acqvieverunt jam à Galeni temporibus fe-
rè omnes, qvi et ipsi, difficultatibus hinc inde obsiti, in
varias sententias scinduntur. Qvidam eas dividunt, ut a-
liæ sanguinem, chylum aliæ vehant. In tempore alii di-
scrimen ponunt, ut alio tempore sanguinem, chylum alio
deducant. Sunt tandem qvi eodem tempore easdem et
sanguinem perferre, et revehere chylum credant, qvem-
admodum in fluminibus contrarias subinde ferri aqvas
observamus. Sed nulli ex illis Naturæ institutum un-
qvam sunt asseqvuti. Nos tantum credimus, qvantum
manibus palpamus, oculisqve videmus. At in venis me-
saraicis nunqvam visus fuit chylus, sive dilutus, sive pu-
rus, sed constans semper et in omnibus sanguis. Reve-
hendi vero ex hepate sanguinis officio, miserè exciderunt
venæ, siqvidem et ligaturæ in vivis et valvularum situs


  1. Sic pour : lib.4.

  2. Sic pour : lib.3.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre iii, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1023&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons