Page 37, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
dorsi, per cujus medium toto hoc itinere serpebant, paula-
tim ad sinistram deflectunt, et sursum sub œsophago, aor-
taqve serpunt, et sub arteria subclavia et thymi glandulis,
ad claviculam sinistram procedunt. Diversus hic est Pec-
qvetus, qvi à tertia dorsi spina, in duos ramos diffindi scri-
bit pingitquve qvorum sinister ad claviculam sinistram ten-
dat, dexter ad dextram. Sed invento vero pictor aliqvid
addidisse videtur vel inventoris conjectura. Enim verò
utrinqve diffindi observare non potuimus, sive in brutis si-
ve homine, nisi aliter in Gallia, aliter in Dania ludat natu-
ra ; Sed semper tantum à tertia vertebra sinistorsum {a} defle-
ctere, sicut in humana figura exprimi curavimus. Folle in
inferioribus indito nullum à dextris vestigium vasis com-
paruit, nec qvidqvam huic simile visus potuit explorare.
Neqve aliter fieri posse existimo, qvod in homine diligen-
ter, pluribus etiam oculis investigaturus, deprehen-
di, qvia ad spinæ dorsi ortum juxta jugulum in dextris sta-
tim axillaris vena à cava oritur cordis basi vicina, in sini-
stris verò longior est protensio ut videatur natura huic in-
sertioni commodum locum designasse. Utrinqve qvidem
ligatum hoc vas per multos dies servatum à se visumqve re-
fert Vir profundæ eruditionis Adrianus Auzotius, qvem-
admodum fratri meo Erasmo Bartholino, antea laudato,
confessus est. Sed fide mea apud magnum Auzotium o-
mnesqve exciderim si dextram insertionem in ullo cadave-
re observaverim. Ludit sæpe natura, et in unico subjecto
illi forsan revelavit, qvod nobis infinita denegarunt.
- Sic pour : sinistrorsum (errata).
|