Page 40, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
Prax. Sect.5, et recte monet Actuarius lib.1. de Caus. Ur. c.15.
ratione compertum esse, sanguinem ad album colorem
vergere, qvum de colore suo transmutatur legibus naturæ
alteratus, atqve transversus, quod ex lacte, secundum Gale-
ni doctrinam, et semine confirmatur. Ita in cacochymi-
cis et scorbuticis non semel in misso sangvine serum lacte-
um vidi, et à se qvoqve visum persæpe in hac urbe narravit
Vir summus Olaus Worm patriæ nostræ et orbis orna-
mentum. Mirum est, et pro fabula vel miraculo hacte-
nus à multis æstimatum, qvod Annales qvidam Ecclesia-
stici referunt, ex S. Paulli sub Neronis dominatu decolla-
ti collo lactis undam profluxisse. Narratio auctores habet
qvamplurimos, præcipuè verò Acta Sanctorum Nerei et
Achillei, S. Ambrosium Serm.68. Jo. Chrysostomum, qvo
rum verba affert Baronius ad Ann. Chr.69. §.11. approbatqve.
Si vera est historia, inventis lacteis thoracicis facilè viam
modumqve inviniemus. Axillares rami, seu potius inser-
tio lactearum in axillares ampliata fuit et solito majori-
bus ostiolis hiabat. Alii non lac sincerum, sed fontes tres
aqvarum concedunt manasse dulcium, qvi adhuc inter
Ostiensem Ardentinamqve {a} viam conspiciuntur, et nomen
dedere et Ecclesiæ et Monasterio, de qvibus videnti Blon-
dus l.3. Instaur. Rom. Onuphrius Panuinus de Basil. Ro-
man. Schottus part.2. Itin. Ital. aliiqve. Addunt verò nar-
rationis auctores nonnulli, abscissum qvoqve caput ter Je-
su nomen inclamasse. Si qvidem aqva fluxit, sciendum et
ex axillaribus per lacteas thoracicas serum subinde à no-
- Sic pour : Adeatinamqve.
|