Page 41, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
bis prodire, visum, qvo et abdominis vasa et thoracis, ali-
às lactea, turgebant : Virum autem sanctum longa capti-
vitate, et plurimis itineribus et perpessis malis debilita-
tum serosi sanguinis et chyli proventum cumulasse. Qvod
si et caput abscissum nomen Jesu inclamavit, eadem hic
ratio fuit, qvæ in illo homine apud Fr. Verulamium Hist.
Vit. et Mort. Art.15. §.32, qvi eo supplicii genere apud An-
glos versus Proditores recepto evisceratus, postqvam cor a-
vulsum penitus esset et in carnificis manu, tria aut qvatu-
or verba precum auditus est proferre.
Ex Receptaculo seu glandulis lacteis novis mesente-
rii prodire chylum in thoracicis venis contentum variis
indiciis demonstrari potest. Nam 1. Non à superioribus
derivatur, qvippe stricto et compresso collo, et artubus ni-
hil præter sanguinem prodit. 2. Si comprimamus abdo-
men, turgere vasa thoracis videmus, et ad subclavias dedu-
ci liqvorem. Qvod etiam apparet, si diffindamus vasa,
ab inferioribus serpere sursum. 3. Valvulæ sursum spe-
ctantes ejusdem cursus viam nobis monstrant. 4. Qvin
injecto paulò infra claviculas vel in medio thoracis, vin-
culo, à ligatura sursum flaccescunt, versus inferiora tu-
ment. 5. Deniqve qvalis chylus est in glandulis seu Rece-
ptaculo, talis qvoqve in lacteis thoracis conspicitur, sive can-
didus, sive serosus, et vidimus alternare has vices subitoqve
expulso chylo, intumuisse thoracicas sero in glandulis an-
tea contento.
Ex subclaviis autem qvorsum abeat chylus, si qvæ- |