| Note [7] | |
Pylorus Rector [Le Pylore est le recteur (de la digestion)] est le 32e des 68 traités contenus dans l’Ortus Medicinæ [la Naissance de la médecine] de Jan Baptist Van Helmont. {a} Thomas Bartholin se référait aux § 24‑25, page 231 : Gallus noster biennio furfures et avenam mane pro more esitat : sub vesperum verò recusat cubare consuetis baculis, humi cubat ac cibum sequenti manè aversatur : vertiginosus lateratim decurrit ac retro sæpè concidit. Tandem cristam atque frontem durius in terram quatit ; moriturque ante meridiem. Per dissectionem vero, reperti sunt aliquot minores silices, non quidem in priore sacco, sive stomacho : sed in interiore atque vero stomacho. Major autem silex Pylorum clauserat, qui silice minor spem transeundi obtruncarat. Etenim nec ulla alia causa tantæ vertiginis, ac insolitæ mortis reperta fuit : nisi quod Pylorus, quia vi et se invito, clausus loco coctionis, porraceum liquorem supra silicem majorem confecerat. Qui sane non è felle venisse, eo potuit, cum è felle per duodenum, intra stomachum felli advenienti silex transitum præclusisset. Ergo viridis porraceusque ille liquor natus est in stomacho, vitio occlusi Pylori. |
|
| Imprimer cette note |
|
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Texte : Thomas Bartholin Historia anatomica sur les lactifères thoraciques (1652) chapitre xvii, note 7. Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1037&cln=7 (Consulté le 08/12/2025) |