Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xvii, note a.
Transcription

Page 60, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

CAP. XVII.

Hepar ulterius vindicatur.

Hepati purpuram detracturus Pecquetus, quia ad
sangvinis elaborationem minus judicavit idone-
um, ne nobile viscus à Natura frustra conditum
existimaremus, alia munera illi assignavit. Tres
ejus sunt, si illi credimus, usus. Primus, ut sit Transcola-
torium sanguinis à bile, sicut lien acidi succu, renes seri, etc.
Alter, ut pistilli vicem gerat molis gravitate, in extru-
dendo chylo ex ventriculo. Tertius, ut calorem ventriculi
elixatione subministrer. Omnia faciles {a} largimur, si nobis
æqvè fuerit benignus. Principem actionem hepatis me-
ritò addimus, chylum aliqvem sive crassum sive tenuem
in sangvinem concoqvere, qvod ex dissectis apparet, et
lactearum venarum insertione, frustranea alioqvin futu-
ra. Sed de hac actione hepatis superius actum majori stu-
dio, et saxum illud jam plurimi volverunt. Qvod si dili-
gentior cura aliter rem invenerit, experientiæ lubens
fasces submittam, supereritqve mihi ad veniam regressus
velut emendaturo si aliqvid hac parte fuerit à me pecca-
tum. Præterire non possum ejusdem Pecqveti de Bile ge-
nerationem. Ut securius hepar in triumfum ducat, bi-
lem omnem à sanguine in hepate segregat, tanqvam se-
cundæ coctionis, non primæ ex chylo, excrementum.
Intererat gloriæ ejus et damnati à se hepatis, hanc lacini-
am novæ tunicæ assuisse. Ante Pecqvetum iisdem ferè ra-


  1. Sic pour : facile.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xvii, note a.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1037&cln=a

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons