Page 61, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
tionum momentis, Aristoteli consonus bilem impu-
gnavit Conringius, Medicus et Polyhistor magnus de Gen.
Sang. cap. 15. 16. 17. Contrarius qvidem ipse sibi vide-
tur Pecqvetus cap.12. de Mot. chyli p.86 ; nescio an typo-
graphi vitio : probaturus enim transcolatorium jecino-
ris munus, negat bilem secundæ coctionis esse excremen-
tum. Hinc si primæ erit, jam recta ex lacteis se-
gregabitur. Credo tamen errasse typothetas, qvum pag.
seq. secundam coctionem probet. Qvidqvid sit, confun-
dit bilem excrementitiam cum alimentari, {a} hæc in toto
est sangvine calidiore, at illa in hepate ex chylo separatur.
Si hoc minus arrideat, bilem excrementitiam utroqve lo-
co excerni, fortasse placebit magis. Bilis enim ex chylo
calidiore secernitur in hepate, iterum per Cæliacam arte-
riam alia cum sanguine venit à calidiore corde et partibus
generata. Unde duplex bilis meatus in jecore, alter cras-
sioris, cholidochus, alter tenuioris, cystis ; qvemadmo-
dum serum sanguinis partim per sudores, partim in peri-
cardium, pilos, partim deniqve per arterias emulgentes ad
renes expurgatur. Ita in negocio nostro, hepar separat
bilem ex chylo qvem concoqvit, et ibidem alia bilis ex
sangvine deponitur, qvi ex chylo altero per Pecqveti du-
ctus thoracicos apportato, in corde fuit confectus. Cibi
dulces, pingues, calidi et sicci in chylo sæpissimè bilem
relinqunt, {b} præsertim si jecur plus justo caleat. Negare hæc
non debet Pecqvetus, qvia qvotidie id biliosi experiun-
tur, et concedit sæpe laudatus merito suo Conringius fin.
- Sic pour : alimentaria.
- Sic pour : relinqvunt.
|