Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii, note b.
Transcription

Page 63, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

plurima in cibis sumpta cum chylo lacteo ad mammas
mulierum observata sunt deferri. In qvam rem Martia-
nus
exempla à se visa Romæ signavit. Uxor Cementarii
Romani, assumpto purgante, post horam puellæ annicu-
læ mammam porrexit, qvam lactabat, unde tam fortiter
statim vel brevi interpositâ morâ purgata est, ut de super-
purgatione lethali dubitatum sit. Mater verò nullam me-
dicaminis vim est experta. Idem notat de capra muliere
Elaterio sumpto Hippocrates in Epid. et de aliis {a} lactibus
Theophrastus, Dioscorides, Varro, Massarias, {b} etc. Teste
Aristotele {c} 7. Hist. An. c.11. pili poculo hausti ex mammis
qvandoqve excernuntur sive pressis sponte, sive cum lacte.
Narrat idem Martianus filium Domitiæ de Grifonibus {d}
menstruum sæpius cum stercore excrevisse furfures,
qvum panem furfuraceum comederet nutrix. Extractus
qvoqve fuit Romæ è papilla lactantis surculus cichorii,
qvem priori cœna comederat mulier. Deniqve Pamphiliæ {e}
uxori Melphi {f} cum purgationis gratia lib. vi. lactis potas-
set, citissimè in mammas fluxit, qvæ tumidæ maximum
dolorem inferebant. Si de viis qværamus, ipsi ambigunt.
Hippocrates l. de Nat. Pueri venas nominat ad mammas
et uterum delatas ; sed qvales illæ sint, non exponit. Mar-
tianus
Annot. in l. de Carnib. cæcos qvosdam ductus la-
ctis ad mammas et à mammis approbat. P. Castellus lib.
2. Emet. c.59. à ventriculo materiam lactis ad mammas
ferri suspicatur, vel per vias adhuc incognitas, vel per poro-
sitates in corporibus raris. Veslingius in Syntagm. ult. nec-


  1. Sic pour : alii de.

  2. Sic pour : Massaria.

  3. Sic pour : Aristotelis.

  4. Sic pour : Griffonibus.

  5. Sic pour : Pompiliæ.

  6. Sic pour : Melsi.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1038&cln=b

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons