Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii, note c.
Transcription

Page 64, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

dum perspectas vias vaporibus lacteis condonat. Jo.
Dan. Horstius
Manud. ad Med. p.1.c.1. sect.2.n.4. auda-
ter venas lacteas et rubras in mammis distinguit. J.C.
Benedictus l.4. Epist. Med.5. Hippocratem qvidem tue-
tur, sed in consensu mammarum cum utero acqviescit.
Nihil promptius qvam per lacteas thoracicas novas rem
hanc controversam componere. Vicinæ illæ sunt mam-
mariis et thoracicis vasis, ramulosqve passim diffundunt.
In femina pregnante vel lactante, post pastum dissecta,
facile erit experimentum.

In Viro non ita promptum est observare, nisi papil-
las lacte habeat tumentes, qvod rarum qvidem, aliqvan-
do tamen, et in pueris, observatum. Nuper Anatomiæ
nostræ subjectus fur, per mammarias effundebat ex tho-
race serum biliosum. Anastomosis certè vasorum Epi-
gastricorum cum mammariis, adeò decantata Anatomi-
cis, tam est oculis rara, ut sæpius deesse qvam adesse depre-
henderim. Et qvid illa in tanto lactis proventu posset ?
Vidit qvidem Riolanus Anatomicus emeritus l.3. Anthr.
c.3. in puerpera recenter enixa Mammariam internam et
Epigastricam, crassitie et mole calami scriptorii pares : sed
sangvini vel diutius retento vel ad motum tardiori id im-
putandum, vel conatibus puerperæ, siqvidem et reliqva
vasa sanguinea circa uterum eo tempore valde disten-
duntur, ut ad vivum depingit Beslerus Tab.3. Uter. Mul.
Qvin idem Riolanus in Prætermisssis, varicosas easdem
observavit in Viro Marchienso cum D. Matthieu Colle-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1038&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons