Pages 21‑22, gvillelmi de henaut clypeus.
crebritate compensaretur.
Sed velocem, ac præcipitem
chyli a corde lapsum cum eo fin-
gamus, nihilominus fiet sanguis
à corde. Quippe quòd si tam
propter agentis naturalis imbe-
cillitatem, quàm patientis
δυσπαθειαν actio non fiat in instanti,
ob eandem omnino rationem
certum sit, ac euidens, cùm ef-
ficientis causæ vires validissimæ
sunt, materialis etiam omnibus
ponendis dispositionibus ad reci-
piendum præpollet, et ex natu-
ra sua proximè ad effectus propo-
siti essentiam accedit, velocissi-
mam debere esse actionem ; atqui
cor est agens valentissimum, chy-
lus omnibus ad patiendum con-
ditionibus præditus est, et san-
guini proximus, vt probaui-
mus ; vnde conficio etsi esset ve-
lox, ac præceps chyli per cordis
———
ventriculum transitus, sangui-
nem tamen e chylo a corde fieri
debere.
Ab inductione triplici omnem
humorum {a} in ea parte, a qua co-
quitur, immorari debere probat.
(Ista deinde cordis actio eximen-
da foret a communi operandi le-
ge, cæteris corporis partibus a
natura ad suas ipsarum actiones
inuiolatè præstituta, quod vide-
retur absurdum sine firmo fun-
damento asserere. Numquid a
pyloro tamdiu sistitur alimen-
tum in ventriculo, donec tran-
seat in chylum quidquid in eo
substantiæ melioris atque purio-
ris est ? Numquid ipsummet san-
guinem, ac spiritus magis de-
fæcatos, et subtiliones, a qui-
bus immediatè semen coalescit,
vt prolificam à testiculis virtu-
tem accipiant, necesse est diu in
- Sic pour : humorem.
|