Pages 23‑24, gvillelmi de henaut clypeus.
canalibus spermaticis immorari,
si quidem sine iusto temporis spa-
tion {a} non potetst ille humor, licet
fluidus, et λεπτομερις, longa vaso-
rum deferentium curricula mul-
tis, et labyrintheis inter se plexi-
bus irretita sensim affluendo per-
meare ? nonne tandem, tametsi
è sanguine perfectissimè elabora-
to a natura generentur spiritus
animales, mira tamen eiusdem
naturæ prouidentia præter rete
admirabile in circuitu sellæ ossis
sphenoidis singulari artificio pro-
tensum, adhuc in ventriculis ple-
xum choroidem efformavit, vt
ille sanguis tot, et tam exiguos,
totque nexibus intricatos anfra-
ctus pedetentim excurrendo, sic
ibi longo detentus hospitio, im-
pressum tandem tarda præpara-
tione facultatis animalis sigillum,
atque caracterem acciperet.)
———
Nos quoque cum eo humo-
rem coquendum {b} in coquente par-
te detineri volumus, sed non æ-
quali vbique temporis mensura.
Huius moræ certa est allata ab
Aristotele regula, quæ temporis
quantitatem in omni quaque ac-
tione ab agentis virtute, et sub-
iecti præparatione commensurat.
Ideo diutus {c} alimentum in ventri-
culo sistitur, quippe quòd cùm
sit solidum, quandoque solutu
difficile, longè absit a chyli sub-
stantia æquali, liquida, et fibrosa ;
quare longa præparatione indi-
get : quod secus tamen accidit, si
lac, oua, ius, et alia ολιγοφορα, et
coctu facilia ingerantur. Sic
omnino Philosophandum de lon-
gis vasorum deferentium curri-
culis, quæ sanguis, ac spiritus
magis defæcati, et subtiliores
multis, et labyrintheis inter se
- Sic pour : spatio (errata).
- Sic pour : coquendam.
- Sic pour : diutius (errata.).
|