Pages 27‑28, gvillelmi de henaut clypeus.
Et tamen dum quietis inductio-
nem in medium afferre conatur,
motus potius inductionem facit ;
quod apparet ex his verbis de se-
mine. (Siquidem sine iusto
temporis spatio non potest ille
humor, licet fluidus, et λεπτομερης
longa vasorum deferentium cur-
ricula multis et labyrintheis in-
ter se plexibus irretita sensim eff-
luendo permeare.) Et loquens
de spiritu animali. (Vt ille san-
guis tot, et tam exiguos, tot-
que nexibus intricatos anfractus
pedetentim excurrendo.) Ergo
hæc inductio, si realem, vt appa-
ruit, humoris quietem, et sub-
sidentiam in parte, á qua coqui-
tur, exigat, eius opinionem po-
tius destruit, quàm astruit, et
Pecquetum roborat. Ex ea enim
eius argumentatione conuincitur
non necesse est, vt humor in par-
———
te quiescat, à qua coquitur. Vl-
teriùs illa quies impugnatur. Vt
collisis inuicem silicibus scintil-
lam excutimus : et ferro canden-
te, vel celerrimè transeunte vri-
mur, si cutem tangat, ita chy-
lus, etsi in continuo esse motu,
attamen coqueretur. Humoris
retentio non in actuali quiete
tantùm, cuiusmodi est chylosis,
et assimilatio, sed etiam, et sæ-
pius in motu intricato, et irreti-
to consistit, cuiusmodi sunt om-
nes reliquæ coctiones. Ergo ista
cordis actio non eximenda foret
a communi operandi lege. Si au-
tem ad tempus actioni debitum
realem quietem pertinere non
contendat, ergo frustra vbique
inculcat chylum in corde non
immorari, cùm cor sit in agen-
do fortissimum, chylus verò
|