Pages 29‑30, gvillelmi de henaut clypeus.
sat diu in corde detentus,
ad recipiendum paratissimus,
et sanguini generando sit proxi-
mus.
Confugit ad Galeni authorita-
tem. (Valet etiam ad id compro-
bandum, quòd tamen verè dictum
est a Galeno, quàm studiosè ob-
seruatum, scilicet venulis innu-
meris, et mirabiliter insertis esse
iecur vndique plenum, vt chylus
in illis diutius retentus, et tan-
dem in parenchymatis substan-
tiam expressus, ab ipsius cali-
ditate velut vinum musteum
feruere, concoqui, altera-
ri in laudabilis sanguinis ge-
nerationem posset. In hac au-
tem ebullitione ex ipsis excre-
mentis quod fæculentum qui-
dem est, ac crassum subsidere, in-
natare verò quod tenue est, et
leue, ac veluti spumam quandam
———
in sanguinis superficie fluitare.
Postquam verò hac ratione ge-
neratus est, ac præparatus san-
guis, in cor ultimò perficiendus
solitis vehiculis deducitur ; bi-
nos enim cordis ventriculos tra-
iiciendo non semel, (nam diu-
tina circulatione rursus illuc ite-
rumque reducitur) vitalis facul-
tatis irradiatione, et impressione
donatur.) Cui sanè authori-
tati respondemus id, quòd si Pec-
queti canales reperiisset Galenus,
id munus hepati non tribuisset,
cordi verò αιματωσιν acceptam re-
dtulisset.
Alia ratione tentat cordis po-
testatem infringere. (Illud au-
tem munus frustra cordi tribue-
retur, si sanguinem gigneret,
cùm non constet esse a natura ei-
dem parti officiali concessum, vt
tam diuersa operetur.) Qua
|