Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note a.
Transcription

Page 69, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

In Opusculis Anatomicis causas legitimas ha-
buit Riolanus scribendi aduersus Harueum,
Highmorum, Gassendum, Pecquetum, Guiffar-
tum, Slegelium, Bartholinum
.

Harueus vbi peruenit ad eius manus meum
Encheiridium Anatomicum, scripsit Exercitatio-
nem Anatomicam de Circulatione sanguinis ad-
uersus Riolanum : Initio libri gratulatur felicitati
eius viri, quod institutum maxima dignissimum
laude perficiendum susceperit, omnium morborum
sedes ante oculos ponere opus est nonnisi diuino ingenio
exantlandum. Decent hæc conamina Anatomico-
rum Principem, nulla enim est scientia, quæ non ex
præexistente cognitione oritur, nullaque certa et ple-
nè cognita notitia, quæ non ex sensu originem duxit.

Non enim parui faciendum de re tanta viri iudi-
cium, (notate Pecquetiani,) qui omnium quot-
quot sunt huius sæculi Anatomicorum facilè Prin-
ceps et Coryphæus existimatur, sed plusquam alio-
rum omnium vel apllaudentium, vel repugnan-
tium ducenda huius vnius viri sententia, in glo-
riam aut censuram respicienda, et pensitanda
. Et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note a.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=a

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons