Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note c.
Transcription

Page 71, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

rebus Anatomicis parum exercitatus, quæcum-
que de Anastomosibus Venarum et Arteriarum
narrantur ab Highmoro, ad probandam Circu-
lationem sanguinis, esse verissima, et ab eo di-
ligenter inuestigata, et picturis diligentiùs ex-
pressa fuisse, quia iussu D. Haruei, Medici Se-
renissimi, publicæ censuræ suam Disquisitionem A-
natomicam exposuit
, ac proinde non indignam
luce, atque talem ab eruditissimo Harueo iudi-
catam fuisse. Ego verò manifestissimè demon-
straui, cuncta hæc in plurimis esse falsissima,
nec ex libro Naturæ, id est ex corpore Humano
fuisse descripta, sed ex Vesalij picturis omnia
desumpta.

Cùm ingenuè et sincerè fateatur clarissimus
Licetus, eximius Philosophus, et eruditissimus
Medicus, disquisitionem de Circulatione sangui-
nis, purum putum esse Anatomes mysterium
 ; atque
viderem doctissimum Philosophum et præstan-
tissimum Mathematicum, ac Professorem Re-
gium, D. Gassendum, in explicanda suo more,
Circulatione sanguinis, multùm aberrrasse, et
sperare sibi maiorem quandam ab aliquo alio afful-
suram lucem
, idcirco amicas Notationes appo-
sui, vt eius votus responderem.

Postea sese obtulit Pecquetus, qui disseruit
de Circulatione sanguinis ex mente Haruei, sed
inscienter admodum, et proposuit suum Para-
doxum de Venis Lacteis Thoracicis
, et sanguinis
prima confectione in Corde solo, destructa He-
patis actione sanguifica quæ ab initio mundi co-
gnita et confirmata fuit ab omnibus Medicis, et
aliis operum Naturæ scrutatoribus. Causas meæ

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons