Page 73, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
dacissimos : Præclarum est Hippocratis iudicium
de scripturis Recentiorum emendatis, lib. 3.
Epidem. Magnam artis partem esse arbitror de his
quæ scripta sunt rectè posse considerationem facere,
atque iudicare ; qui hoc nouit, et his rectè vtitur,
non videtur mihi multum in arte falli posse. Me-
morabilis est locus apud eundem Hippocratem,
lib. 1. de diœta ; Si qui mihi ex prioribus, qui de
diæta humana ad sanitatem conferente scripserunt,
rectè cognouisse, ac omnia per totum, quantum hu-
manæ menti possibile est conscripsisse videretur, sa-
tis esset mihi aliorum laboribus, quos nossem rectè
habere, vti ; prout singula vtilia esse viderentur :
Nunc verò multi quidem iam scripserunt, nullus
autem rectè nouit, quidnam fuerit ipsis scriben-
dum, et alij quidem aliud assequuti sunt ; verùm
totum nullus adhuc ex prioribus : Immeritò autem
aliquis ipsorum reprehendatur : Propterea quod
inuenire non potuereunt, imò laudandi potiùs omnes,
quod inuestigare conati sunt minimè institui, Verùm iis
quæ sufficienter cognita sunt testimonium præbere
animus est. Quæcumque igitur à prioribus rectè di-
cta sunt, vt non sit possibile me aliter conscribere,
rectè conscribam : quæcunque verò non rectè dixe-
runt siquidem redarguam hæc, quod non sic se ha-
bent, nihil perfecero ; Verùm exponendo qua de
causa sungula ipsorum rectè habere mihi videntur
declarare volo. Propterea vero hunc sermonem præ-
pono, quod multi homines, vbi audierint aliquem
priùs de eo aliquid exposuisse, eum qui de hic po-
steriùs disserit non recipiunt, non cognoscentes, quod
eiusdem intelligentiæ est ea, quæ rectè dicta sunt |