Page 74, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
posse iudicare. Ego igitur evlut dixi, rectè quidem
dictis testimonium præbebo, quæ verò non rectè di-
cta sunt, ac cognita, qualia sint declarabo. Quæ
autem nullus ex prioribus explanare tentauit, ea
etiam ipsa qualia sint declarabo.
Idem Hippocrates, in Medicina liberum et
honestum esse iudicauit, aliorum Medicorum
errores notare : Contra Medicos Cnidios inuitus
scripsit librum de diœta acutorum : inuitus dico,
quia dissensiones Medicorum inter se, dubiam et
incertam instar Aruspicinæ reddunt Medicinam,
inquit Hippocrates. Idem lib. 1. de fracturis, par-
ticula 9. reprehendit Medicos, qui malè vincie-
bant fracta brachia : et producit rationem alte-
rius Medici, qui sagittarios testes adduxit. Ga-
lenus in commentarios notat : huc transferre sagitta-
riorum exemplum, existimari debet prorsus fa-
tuum, satiúsque fuit ab Hippocrate nullo modo
commemorari, quàm acerrimè refelli, Nam quæ
prorsus stulta sunt, deridenda potius, quàm à scri-
ptoribus confutanda. Non tamen prohibeo, quomi-
nus dum viuentes agunt redarguantur, ac præser-
tim vbi, qui hæc nugatur audientibus persuadet, vt
sibi ipsi hominis curationem committant. Fit etiam
interdum, vt nos quoque in scribendo stultis opinio-
nibus contradicamus, vbi multos videmus ipsis cre-
dere quasi veræ sint. Asseclæ Pecquetiani notate
hunc locum.
Exemplo Hippocratis, Galenus infinitos Me-
dicorum errores notauit et emendauit, initio li-
bri de dissectione musculorum. Quid sentiret de
scriptis Anatomicis Marini, Æliani, Pelopis,
Lyci, proposuit : præ cæteris Anatomicis Lyci |