Page 78, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
Eleganter Galenus reprehendit eos qui nouis
inuentis delectantur ; et qui eis fauent, Quidam
in arte Medicinali res quidem nouas sunt aggressi,
cùm tamen rebus prioribus melius quidpiam inue-
nire nequirent, sed vulgi affectionem, quam Hip-
pocrates dixit, cùm intelligerent, nempe vulgus quod
nouum inusitatúmque est, et nondum si vtile est
intellectum, laudat magis quàm assuetum quod
vtile est cognitum. Lib. 1. de fracturis, et lib. 1.
de diæta acutorum, particula 17.
Pag. 183. Vnusquisque bene iudicat ea, quæ
nouit, et eorum bonus est arbiter, ait Riolanus. Id
desumptum ex Aristotele, quod subticuisiti. Er-
go solus sapit Riolanus, Reliqui Anatomici sunt
ignari. Nunquam id à me prolatum, sed cæcu-
tiisse, vel hallucinatos fuisse dixi, propter de-
fectum administrationis Anatomicæ propriis
manibus celebrandæ, et cadauerum inopiam.
Quæ duo si illis obtigissent, forsan Riolanum su-
perassent in rebus Anatomicis. Id scriptis meis
pronunciaui, et nullus Anatomicus ab eo tem-
pore, vel alius Medicus ea de re conquestus est,
præter istos duos Medicos Parisienses, asseclas
Pecquetianos, rei Anatomicæ ignarissimos.
Licuit Pecqueto audacter, in Epistola præli-
minari proferre, errauisse hactenus omnium retro
seculorum etiam præstantioris notæ Anatomicos, et
eos, qui Physicam professi sunt, vno excepto Aristo-
tele in animantium natura, non leui hominum di-
scrimine cæcutiisse.
Nonne Pecquetus omnes Medicos ab inuen-
ta et condita Medicina reprehendit, nullo ex-
cepto nisi Aristotele ? non leui hominum discrimine, |