Page 79, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
quid hoc significat, nisi in discrimen vitæ addu-
ctos fuisse homines, ex ignorantia Venarum La-
ctearum ? Cur vnus ipse Pumilio aduersus tot
annorum Gigantas tentem insurgere, qui errores suos
oraculis propemodum anteponunt, aut ne videan-
tur hallucinari potuisse, à somniis obstinatè re-
spuentes {a} vindicari. Ergo quæcumque scripta sunt
ab Anatomicis, sunt errores et somnia. Ipse par-
uulus, etsi solus tot et tantos audeat prouocare ?
Non est quod venientium incursus vehementer de-
beat expauescere. Audacter fatetur, se paruu-
lum, pumilionem prouocare omnes Anatomi-
cos, et nihil expauescere. Quænam hæc fiducia
et insolentia ? Nam eius naturæ libellus est, vt
multa sensibus deferat, pauca ratiocinio, quidquam,
ni sensuum fuerit stabilitum suffragio. Respuit
rationem, nec potest vsum inuenti sui, nisi ra-
tiocino probare.
Sed dum immoror in libelli commendatione,
inuocant interim languidi opem tuam, anxieque
lentum expectant salutaris aquæ motum. Ergo
Pecquetus laudator sui Operis, Angelus est, qui
Piscinæ salutarem aquam indicauit. Parcat tua
benignitas tot miserorum votis, periculosa manu-
missionis dilatione obsistere. Ergo omnes languidi
expectant istum libellum, cuius dilatio pericu-
losa est, quem hucusque hominem non habuerunt,
in te commodum inuenisse se gaudeant, Et tuis mu-
neribus sanior vniuersus Orbis gratuleretur. Ergo no-
uus iste Prometheus noum hominem dedit or-
bi, vel renouauit, et pro ista renouatione vni-
uersus Orbis gratulabitur Ioanni Pecqueto, qui
talia scripsit ad sui libri commendationem, quia
- Sic pour : respuent (texte source).
|