Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note r.
Transcription

Page 86, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Christi Domini præceptum, Omnis qui irascitur
fratri suo, reus erit iudicio
. In Græco codice ad-
ditur dictio, εικη, immeritò ac sine causa. Quan-
do igitur iræ affectus ordine et ratione exerce-
tur, tantum abest, vt peccatum contineat, vt
actus sit veritatis, authoritate Sanctorum Pa-
trum : Basilij homilia 10. contra Irascentes ; Gre-
gorij, lib. 3. Moralium, cap. 31. Chrysostomus,
homilia 21. in S. Matthæum
, scribit, eum, qui
cùm debet irasci, non irascitur, peccare : patien-
tia præter rationem suscepta, est potiùs stupor
quidam mentis ; qui opportunè excandescit vir-
tutem exercet præstantissimam : Illius ira non
ex perturbatione oritur, sed ex iudicio ; Vnde
ira quæ aliis ætatibus sæpe in peccatum verti-
tur, senectuti laudem comparat, cùm illius fer-
uore bene vtitur, prout ætatis maturitas et con-
silium eis suadeat.

Pag. 186. Debebat tamen discere Riolanus à
Seneca, seuerissimo sapientiæ Magistro, mollioribus
verbis ingenia esse curanda, qui homine nil mitius,
nil amantius
. Verum est, homo homini Deus, in-
terdum homo homini lupus : Illud potius cogitabis,
non esse irascendum erroribus, etc. Corrigendus est
,
inquit Seneca, qui peccat, et admonitione, et vi,
et molliter, et asperè, meliórque tam sibi, quàm
aliis faciendus, non sine castigatione, sed sine ira,
quis enim cui medetur irascitur ?
Ex hoc loco co-
gnosco ad compositionem tuæ Apologiæ tertium
accessisse, scilicet Alethophilum, Ministrum hæ-
reticum et Gymnasiarcham, qui fingit se Me-
dicum, insignem fautorem Pecqueti, à quo mul-
tùm expectat, ideóque mutauit Religionem sti-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note r.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=r

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons