Page 87, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
pendio quodam allectus, alicuius opimi benefi-
cij spe inescatus ; Sic enim hæretici demulcen-
tur, et ad Religionem Catholicam trahuntur,
potiùs quàm mollioribus verbis, et admonitio-
nibus. Interim sportulâ nunc fruitur apud Il-
lustrissimum Episcopum, quam ei procurauit
Pecquetus. Sed ab his nil metuo, quamuis sint
tres coniurati, nam suum Venenum totum euo-
muere, et si nouum adornent, facilè et fortiter
resistam.
Riolanus Pecquetum per contemptum puerum
vocat. Id non dixt Riolanus. At ipse se talem
prædicat in Epistola præliminari : imò paruuli no-
mine vtitur, et pumilionis : sed ineptè Pecquetia-
nus Anatomicus, versum Virgilij ad Pecquetum
traducit, de Troïlo certante cum Achille.
Infelix puer, ac impar congressus Achilli.
Castigatio leuis lege concessa est docenti ; atque
ea de causa Riolanus Senecæ consilium sequutus,
Epist. 94. castigauit Pecquetum, eiúsque fauto-
res. Nemo præceptis curat insaniam, ergo nec ma-
litiam quidem. Dissimile est, nam si insaniam su-
stuleris, sanitas reddita est : si falsas opiniones ex-
clusimus, non statim sequitur despectus rerum agen-
darum, et vt sequatur, tamen admonitio corrobo-
rabit rectam de bonis malisve sententiam. Illud
quoque falsum est nihil apud insanos proficere præ-
cepta ; nam quemadmodum sola non prosunt, sic
curationem adiuuant, Et denvnciatio et
castigatio insanos coercvit.
Quorum effectus non inanes fuisse agnoscet Le-
ctor, quia Pecqueti fautores et Asseclæ magna
ex parte ei renunciarunt. |