Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note a.
Transcription

Page 89, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Responsio ad Caput secundum.

Pag. 188. Qui semel verecundiæ fines transi-
lierit, hunc gnauiter impudentem esse oportet
. Quod
verum animaduerteret Lector in hoc capite 2.
Fingit Riolanum vereri, ne probro et dedecori ipsi
vertatur
(hoc de suo addidit,) à Schola Pari-
siensi, quod scripserit contra Pecquetum
. Inde
colligit magnam esse vim veritatis, quæ coëgit
Riolanum id profiteri.

Textus libelli famosi.

Magnam vim esse veritatis suæ Responsionis
initio
declarat Riolanus, cuius non minùs
potenti, quàm secreto impulsu præsagit ipse
non sine ratione, Scholæ Medicæ Parisiensis, cæ-
terarúmque Principis seniori, probro ac dede-
cori vertendum fore, quod aduersus Experi-
menta Anatomica pugnam instauret. Vt enim
priùs in doctissimum Harueum, de Sanguinis
Circulatione
disputans, plurimarum Obseruatio-
num
euidentissimæ experientiæ se opponit : Sic
in hocce Opere, canales Chyli Thoracicos dis-
cerpens, eidem manifestissimè aduersatur.

Nam negare canales Thoracicos visibiles, est

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note a.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=a

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons