Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note d.
Transcription

Page 92, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

bendi cacoëthes, et obtrectandi maligna pruri-
go meam mentem perculsit et labefecit. Eadem
protuli in Præfatione Animaduersionum ad Lau-
retij Anatomica
.

Si tecum jocari vellem, affirmarem me posse
cum Regibus Ægypti disputare posse {a} de Ana-
tome, qui corpora hominum mortuorum inse-
cabant, ad scrutandos morbos, testante Plinio :
Nam isti Reguli erant Medici, quod probatur
ex Sacra Scriptura : apud Esaiam, Populus ip-
sum pro Rege postulat, Esto Rex noster : respon-
det, Medicus non sum, nec in domo mea panis est,
neque vestimentum
.

Harueus à multis reprehensus et prouocatus
fuit, nemini respondere voluit, nisi Riolano, quia
pluris fecit eius Animaduersiones, quàm alio-
rum reprehensiones : quod declarauit initio suæ
Responsionis ad Riolanum
 : Intrepidus ad certa-
men accessi, quia gloriosum mihi duxi, si Æneæ
magni dextrâ caderem.

Magna dabit nobis tantus solatia victor,
Nec tam turpe foret vinci, quam certasse de-
     corum
.

Pag. 190. Pecquetus non superbè se effert, qui
Diuinæ Prouidentiæ muneri id acceptum refert :
nec aliis Anatomicis
insultat, sed humanæ {b} condi-
tionis infelictati tribuit
. Meritò Riolanus illi ob-
iecit, tu es gallinæ filius albæ,

Nos viles pulli, nati infelicibus ouis.

Quam plurimi, qui in florentissimis Europæ A-
cademiis profitentur Anatomen, de Lacteis Tho-
racicis, libris ex professo scriptis, ipsi veluti de re
Anatomica optimè merito, publicè gratulati sunt,


  1. Sic : répétition de « posse ».

  2. Sic pour : non eorum incuriæ sed humanæ (source citée).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=d

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons