Page 93, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
vt Bartholinus in Dania, Guiffartus in Neu-
stria. Præter istos non potes alios producere :
Bartholinus, libro de Lacteis, inuentum laudat,
sed descriptionem Pecqueti vituperat, et scri-
bendi genus, et alia quamplurima, quæ in Elo-
giis Pecqueti ex Bartholino excerpsi. Guiffartus
reprehendit ipsum Pecquetum in suis Mechani-
cis, nec ei ausus est obstrepere : silentio suo Pec-
quetus approbat istas reprehensiones.
Post adeptum Monspelij Doctoratum, de-
monstrauit ineptè admodum suum inuentum in
Theatro Anatomico ; sed fuit exsibilatus et ex-
plosus, atque hoc subticuit : Mentionem dum-
taxat facit Anatomistæ, vt eius dictione barbara
vtar, Monspeliensis, Martetij, quem docuit mo-
dum inuestigandi Lacteas Thoracicas, præsente
Illustrissimo, si diis placet, Professore Regio, Ri-
uerio, qui sui libri vel sui Inuenti approbatio-
nem ei non concessit, neque alij Professores,
ipso postulante : Neque in ulla Galliæ regione,
Medicos vllos Professores Academicos, siue
Collegiatos in Vrbe celebri Approbatores ha-
buit. Soli duo Medici Parisienses istud officium
illi præstiterunt, eósque dumtaxat duos, (quo-
quo modo factum sit,) fautores et approbatores
obtinuit. Omnes Medici hoc negotium, quia
Anatomicum, Lutetiæ natum, ad Riolanum, Pro-
fessorem Regium Anatomicum, iamdudum suis
scriptis spectatum pertinere crediderunt, et
post eius Responsionem, nemo voluit istis nu-
gis respondere : imò et ipse D. Guiffartus, visâ
Riolani sui Præceptoris admonitione conticuit.
Pag. 100. Solus Riolanus accusat Pecquetum, |