Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note f.
Transcription

Page 94, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

qui habuit in votis ipsum præcipuè demereri et co-
lere
. Non dubito, quin id facturus fuisset Pec-
quetus
, nisi reuocatus fuisset ab Authore primæ
Epistolæ
, qui iudicauit Riolanum indignum istis
mysteriis Eleusiniis ; Nam antea Pecquetus do-
mum Riolani frequentabat, et liberum ei præ-
buit accessum, dum videret ipsum studiis Anato-
micis deditum, et quasdam difficultates in re
Anatomica proponere, quas Riolanus soluebat.

Pag. 191. In tantum creuit Juuentem depri-
mendi cupido, vt ideo
vniuersæ juvenili ætati Rio-
lanus maledixerit. Vbi sunt maledicta
ab eo pro-
lata ? quia dixit ; cum Iuuene disputaturus ad gre-
garij militis officium redactus sum, si depositâ
senectutis dignitate, cum ipso certare velim.
Sic Orestes apud Euripidem, cum Sene certatu-
rus, eius aspectum reformidat, rogátque vt bar-
bam vel deponat, vel occultet. Inde cauillandi
sumit occasionem alter assecla Pecquetianus.
Quomodo ex Sene potuit Riolanus fieri iuuenis, et
postea recuperare senilem dignitatem
 : Nunquam
Riolanus barbam et capillos pinxit, et fucatâ
facie apparuit. Nouit quid scripserit Martialis
contra tales personatos homines.

Mentiris Iuenem, tinctis, Lentine, capillis,
      Tam subitò coruus, qui modò cygnus eras ?
Non omnes fallis, scit te Proserpina canum,
      Personam capiti detrahet illa tuo
.

Porrò Riolanus nuspiam Iuuenes deterruit ab
Anatomico studio, imò omnes Medicinæ stu-
diosos inuitat et hortatur, ad hoc studium, et ab
eo inchoandum esse passim inculcauit, initio suæ
Anthropographiæ, et commentario in librum Galeni de Ossibus
.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=f

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons